monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 126

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 126
Ergo in hoc sacramento divisio non fiat; quia et ego individuus manens, in tribus personis unus Deus inseparabilis sum, sicut et cogitatio, voluntas et opus in uno homine sunt: sine quibus homo non est. Quod si in isto sacrificio defectus fuerit, ita quod ibi aut panis, aut vinum aut aqua negligitur, vere tunc ille ex cuius negligentia hoc evenit, gravi vindictae subiacebit. Nam si hoc scienter per negligentiam teporis, seu infideliter per dubietatem incredulitatis actum est, illum qui huic reatui subiacet ab oculis meis eiiciam, nisi ipse gravi poenitentia ad se reversus, se ipsum pro hoc graviter poenitendo puniat; vel si hoc ignoranter per negligentiam oblivionis evenit, tunc ille qui in hoc reus est, de hac culpa sua in correctione poenitentiae mihi responsurus est; quoniam acute non pro pexit si haec omnia adessent quae ad sacrificium meum pertinebant.